- JOCALIA
- JOCALIAapud Ingulfum p. 838. Reges Merciorum iocalia plurima in sanctae Eccl. ornamentum ---- contulerant, aliosque medii et recentioris aevi; monilia sunt, gemmae, annuli aliaque id genus pretiosa, Anglis Iewels, Gellis Ioyaux. Proprie autem hisce sic dicuntur, quaecumque ad mundum muliebrem spectant et eius quodammodo propria sunt, ut annuli, inaures, armillae, vitiolae etc. a iugulo, de quo pendent, C. Macr. in Hierol. Aliis sim plicius a ioco, et ioculo, quae id omne, ex quo aliquis voluptatem capit, sonant Graecis παίγνια: apud Plaut. Aulul. Act. 3. Sc. 5. v. 51. Nugae muliebres, Gall. Iovets; his enim pueri et sequior sexus maximopere delectatur. Capitolin. in Albino, cum ei nomina fierent, septem aquilae parvulae de nido allatae sunt, et quasi ad iocum circa pueri cunas constitutae. Atque hinc Gallorum Ioye, i. e. Gaudium, omnino ortum videtur. De istiusmodi Iocalibus, motâ quondam in Curia Artag. quaestione, An eorum legato intelligerentur etiam testatricis vestes? Locum tenentem Iustitiae, priusquam sententiam ferret, matronas quasdam nobiles consuluisse, et iuxta earum responsum, iudicâsse, vestes non contineri, refert Michael del Molino in Repert. Foror. Arragon. ad A. C. 1438. apud C. du Fresne in Gloss. Vide quoque hîc infra, nec non ubi de Mundo; plura vero han in rem, apud praefat. Salmal. ad Solin. p. 1123. et 1124. ubi inter alia, et voce Iohar omnes gemmas Arabibus indigitari, occasione Latmae huius vocis, observat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.